- PLYMITARII
- PLYMITARIIquibusdam iidem cum Plumariis, dicti sunt qui polymita conficiebant, a varietate τῶν μίτων filorum nomen adepta, versicolor enim his subtemen fuit: Variantia licia vocat Treb. Poll. in Triginta Tyrannis, G. 14. sibi de Macrianorum familia speciale hoc narrat, quod in ea hodieque sint tunica et limbi et paenulae matronales, quae Alexandri (Macedonis) effigiem de liciisvariantibus monstrent. Quae verba τὸ πολύμιτον Graecorum insignite exprimunt: Multis enim liciis contexere, quae polymita appellant, Alexandria instituit inquit Plin. l. 8. c. 48. Et certe non minus, quae acu picta erant et variata Plumarum arte, Polymita dixêre. Hinc Veteres Glossae Babylonicum πολύμιτον exponunt; cum satis constet, quae proprie Babylonica vocarentur, non polymitô texturae genere, sed acu, fieri solita. Martialis, l. 8. Epigr. 28. v. 17.------ ———— Babylonica picta superbeTexta, Semiramiâ quae variantur acu.Glossae, Babylonicum, ψιλὴ πολύμιτος. Plumatum Babylonicum vocat Publius Syrus, apud Petronium. Plumarium veter. Glossae, τὸν ψιλοβάφον interpretantur: Polymitumqueopus aut plumarium indiscriminatim ponit vetus Bibliorum Interpres. Sed et Graeci ποικίλλειν, ut Latini variare, de utroque genere dixêre etc. Accurate vero loquendo, Polymitarii distinctum Artificum fuêre a Phrygionibus Plumariisquegenus, Alexandriae primum (ubi ars eorum reperta) orti, ut ex Plinio modo diximus, unde etiam, Alexandrina dicebantur, quae ad eum modum texta erant. Hinon acu operabantur, ut Phrygiones et Plumarii Babylonici, de quibus abunde supra, sed pectine. In tela namque et textoriis instrumentis artem suam exercebant, ac per hoc vere et proprie texebant: tantô tamen artificiô ac industriâ, ut maiore ferme varietate opera eorum distinguerentur, quam quae acu Babyloniâ aut Phrygiâ essent picta. Hinc non dubitat pronuntiare Martialis, Babyloniam acum debere concedere Aegyptiaco pectini, quod hoc eius Epigr. 150. l. 14. testatur, cui lemma impositum, Cubicularia Polymita:Haec tibi Memphitis tellus dat munera, victa estPectine Niliacô iam Babylonis acus.Unde certum; huiusmodi Alexandrina polymita, tam varia olim texi consuevisse: tamque variis coloribus et picturis intexi, quam ipsa acupictilia solebant: et in his enim belluarum, hominum, avium aliarumque rerum formae exprimebantur. Alexandrinorum hinc belluatorum meminit Plautus, haec de quibus loquimur, poly mita intelligens: in Pseudolo, Actu 1. sc. 2. v. 14.Neque Alexandrina belluata conchyliata tapetia.Mentio Alexandrini veli, apud Anastasium, duodecim phasianos intextos habentis, in Gregorio IV. Imo vero et in diaconia beati Georgii Martyris secit velum Alexandrinum habens phasianos duodecim et velum ante ianuas lineum plumatum unum. Ubi notandum velum plumatum distingui ab Alexandrino, quod erat polymitum; quod et alii solent, quoties hac in re accurate et proprie loqui amant. Nam polymitorum textores, connexione staminis ad subtemen, varietate plurimorum liciorum intercurrente, in tela ipsa texturaque quascumque vellent figuras exprimebant et fingebant: At Plumarii acu hoc idem facientes, diversisanimalium rerumque formis tapetia pingebant. Utriusque operis Artifices etiam hodieque videntur ac habentur; Tapetiarios vulgo vocamus, etc. Sed et ad polymitum opus referri possunt, hexamita vestimenta tapetiaque, quorum apud Veteres occurrit non rara mentio. Apud Nicetam: βλατία χρυςᾶ καὶ ἑζάμιτα καὶ ἕτερα βλατία ποικίλα καὶ κεντητὰ, ubi τὰ ποικίλα varia et κεντητὰ acu picta. diserte distinguit ἀπὸ τῶ ἑζαμίτων, ab hexamitis; ut quae et ipsa in tela de liciis variantibus texebantur: Sed de his vide suô locô. Polymita porro Isidorus in Origin. multicoloria interpretatur: Polymitum, inquit, textus multorum colorum est. Ita sane erat, et quô plurium erat liciorum textus, eô quoque plures habebat colores. Quia vero et qui acu pingebant, plurimis etiam filis utebantur et varios vestibus intexebant colores, inde factum, ut et polymitum quoque vulgo opus corum vocaretur, ut supra visum. Unde, praeter superius allata, Babylonicum veteres Glossae ψιλὴν πολύμιτον, interpretantur, h. e. psilam plumario opere variatam. Hesychius etiam ποικιλτικὴν τέχνην, artem plumariam, quae acu faciebat, πολυμιταρικὴν exponit, etc. Imo et plumare, quod initio nihil aliud erat, quam plures notas in modum plumae factas vestibus cum pictura in texere aut acu addere, postea de quacumque variatione similiter coeptum est usurpari. Plumariique tractu temporis vocati sunt οἱ Ποικιλταὶ, cuiuscumque illi generis essent et quôcumque modô variare scirent vestes ac pingere. Vide Salmas. ad Flav. Vopiscum in Carino, c. ult. et supra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.